Ps.-Higino / Fabula 4
Esta passagem em latim segue a edição de Marshall (22002,
Ino Euripidis
1. Athamas in Thessalia rex cum Inonem uxorem, ex qua duos filios 〈susceperat〉, perisse putaret, duxit Nymphae filiam Themistonem uxorem; ex ea geminos filios procreauit.
2. postea resciit Inonem in Parnaso esse, quam bacchationis causa eo peruenisse; misit qui eam adducerent; quam adductam celauit.
3. resciit Themisto eam inuentam esse, sed quae esset nesciebat. coepit uelle filios eius necare; rei consciam quam captiuam esse credebat ipsam Inonem sumpsit, et ei dixit ut filios suos candidis uestimentis operiret, Inonis filios nigris.
4. Ino suos candidis, Themistonis pullis operuit. tunc Themisto decepta suos filios occidit; id ubi resciit, ipsa se necauit.
5. Athamas autem in uenatione per insaniam Learchum maiorem filium suum interfecit; at Ino cum minore filio Melicerte in mare se deiecit et dea est facta.
1 susceperat Muncker | 〈 〉 Bunte | procreauit Wopkens | sustulerat Jouan? | suscepit Schmidt.