Ps.-Higino / Fabulae 274.10-13

Hyg. Fab. 274.10-13sæc. ii
tradução / latim

O texto latino, em prosa, se baseia na edição de Rose (1933). A maioria das palavras em maiúsculas no início dos parágrafos está em minúsculas no texto original.

Quis quid inuenerit

10. Antiqui obstetrices non habuerunt, unde mulieres uerecundia ductae interierant. Nam Athenienses cauerant ne quis seruus aut femina artem medicinam disceret. 〈H〉agnodice quaedam puela uirgo concupiuit medicinam discere, quae cum concupisset, demptis capillis habitu uirili se H〈e〉rophilo cuidam tradiit in disciplinam.

11. Quae cum artem didicisset, et feminam laborantem audisset ab inferiore parte, ueniebat ad eam, quae cum credere se noluisset, aestimans uirum esse, illa tunica sublata ostendit se feminam esse, et ita eas curabat.

12. Quod cum uidissent medici se ad feminas non admitti, 〈h〉agnodicen accusare coeperunt, quod dicerent eum glabrum esse et corruptorem earum, et illas simulare imbecillitatem.

13. Quo〈d〉 cum Areopagitae consedissent, 〈h〉agnodicen damnare coeperunt; quibus 〈h〉agnodice tunicam alleuauit et se ostendit feminam esse. Et ualidius medici accusare coeperunt, quare tum feminae principes ad iudicium uenerunt et dixerunt, Vos coniuges non estis sed hostes, quia quae salutem nobis inuenit eam damnatis. Tunc Athenienses legem emendarunt, ut ingenuae artem medicinam discerent.